Anno duodecimo Achaz regis Juda regnavit Osee super Israel novem annis. Fecitque malum eoram Domino, sed non sicut patres ejus. Traditur enim dedisse licentiam Israelitis, ut ascenderent in Jerusalem ter in anno. Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee tributarius. Cumque deprehendisset rex Assyriorum quod Osee rebellare niteretur, per Susac regem Aegypti, cui munera miserat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem Ninive, et obsedit Samariam tribus annis, et cepit eam anno nono Osee, et sexto Ezechiae, et transtulit Israel in Assyrios, scilicet septem tribus quae remanserant, et posuit eos juxta fluvium Gozan ultra montes Medorum et Persarum. In prima captivitate trium tribuum creditur captivatus fuisse Tobias, et mansit in Ninive, vel forte cum rege Osee ductus est in Ninive, cujus historia consummata est sub Manasse filio Ezechiae. Sed nos tractabimus eam post finem libri Regum. Porro rex Assyriorum de diversis regionibus adduxit colonos in Samariam paucos primo, sed post ea Assaradon populavit terram, et habitaverunt in urbibus ejus. Cumque essent de quinque longinquis regionibus, quinque idola portaverunt in Samariam, quaeque regio suum. Et omnes prius vocati sunt Chutaei, a quibusdam potioribus inter eos, qui venerant de regione Persida, quae dicta est Chuta, a quodam flumine. Graeci vero dixerunt eos Samaritas, qui et in Evangelio Samaritani dicuntur. Hebraei vocaverunt eos Jacobitas, quia supplantaverant Israelitas finibus suis. Qui cum venissent in terram Israel, immisit Dominus in eos leones, et interficiebant eos, et nuntiatum est regi Assyriorum, quod perirent coloni ejus, quia ignorabant legitima Dei Israel, et misit eis unum de sacerdotibus Israel, et legem Moysi inscriptam litteris antiquioribus. Et habitabat sacerdos in Bethel, et susceperunt circumcisionem, et legitima Dei Israel, nihilominus tamen deos suos in excelsis colebant. Unde quandoque Hebraeas dicunt sibi propinquos, cum bene erat Hebraeis; cum vero male, dicebant nihil sibi esse cum Israel. Migraverunt autem decem tribus de Juda, post annos nongentos et quadraginta septem ab exitu de Aegypto. A divisione vero regni fluxerant anni ducenti quadraginta et menses septem, et dies septem secundum Josephum. Multi autem ex Israelitis confugerunt in regnum Juda, et multi absconderunt se in abditis, et latuerunt in gentibus circumstantibus. Qui post regressum regis Assyriorum redierunt ad propria, et habitaverunt cum Samaritis.